STIPATORES Inquisitorum

STIPATORES Inquisitorum
STIPATORES Inquisitorum
in Eccl. Rom. milites dicuntur, qui Inquisitori ad inquirendos et puniendos haereticos auxilium et comitatum praestant: inde Familiares vulgo, velut ex Inquisitoris familia; in aliquot Italiae provinciis Cruce-signati, in aliis S. Petri Martyris Scholares, dicti, ac cruce in extima veste insignes. Eorum officium et immunitates prolixe describit Iac. Simancas Pacensis Episc. de Catholicis institutionibus tit 41. §. 15. Numerum quod attinet, illorum in Toletana civ. ab Inquisitoribus eliguntur 50. Hispali 50. in regno granatensi, 50. in Cordubensi, et Conchensi et municipio Valdolitano. 40. in Calagyrria et Ilerena 25. in quolibet oppido trium millium municipum 6. in singulis aliis \quingentorum, 4. in vicis minoribus, 2. in vicis vero matitimis et limitaneis, 4. Vide Phil. a Limborch Historiâ Inquisit. l. 2. c. 9. et supra voce Cruciferi.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужно решить контрольную?

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”